monumenta.ch > Plinius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 110
{XXXIII} sua et in odore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis.